- MAXIMILIANUS II
- MAXIMILIANUS II.fil. Ferdinandi I. Rex Romanorum electus, A. C. 1562. Hungariae quoque et Bohemiae regnum tenuit, Protestantibus minime infensus; unde et Romam de eo perlatum, quod et Praedicatorem aleret, saepiusque contionantem audiret, qui in pleraque regniloca, communionem calicis introduxisset; neque id Rex interdum dissimulabat, se cenam nisi plenam acciperenon posse Proin et Pius IV. per nepotem suum Marcum Altempsium eum monuit, in fide Catholicâ perstaret, spe ostentatâ Imperii: Cui Rex, se Pontifici, de tam propensa voluntate gratias agere maximas, respondit, sed animae suae salutem rebus omnibus mundanis habere cariorem. Quam formulam loquendi Romanae sedis parasiti idioma Lutheranorum esse dicebant. Petrus Suavis in Hist. Concil. Trid. l. 5. in pace Imperium rexit, Patris A. C. 1564. successor: Bellum Grombachianum. per Augustum Electorem Saxoniae confecit, eiusque defensorem Ioh. Fridericum Ducem Wimariae, Gothâ, arce eius, solo aequatâ, captum ad perpetuos carceres damnavit. Bellum Hungaricum, duce Lazarô Suendiô, contra Iohannem Transylvanum, et Solymannum II. qui in obsidione Sigethi A. C. 1566. obiit, gessit: Vaivodâ, ademptis omnibus, quae prius ceperat, Pacotâ exceptâ, coercitô, et X. Milibus Tartarorum, ex huius exercitu, occisis, fines ad 40. milliaria cis et trans Tibiscum dilatavit. Sigethum amisit, pacem cum Selimo sibi utilem fecit. Pontifici Cosmum, Magnum Hetruriae Ducem creanti, minatus, si Pontifex ulterius imperii iura invaderet, restitit, eundem Pio IV. Regem creare non permisit: Non habet, inquiens, Italia Regem nisi Caesarem; post tamen, Francisco, Cosmi filio titulum Magni Ducis, sed, ut Imperii beneficiario, confirmavit. Coronam Polonicam, ab Henrico Rege desertam, praeventus celeritate Stephani Batorei, non adeptus est. Obiit A. C. 1576. Imperii 12. Ex Maria filia Caroli V. filiorum novem, inter quos Maximilianus Magister OrdinisTeutonici, et sex filiarum pater. Thuan. Hist. l. 36. 37. 39. 44. 60. et 62. Bodin. de Rep. l. 1 c. 9. Istavan. Hist. Hung. Natalis l. 14. Onuphr. in Chron. Princeps prudens, pius, pacisicus: unde et pacem Religionis inviolatam servavit, impium iudicans, conscientiis imperare, cum hoc nihil aliud sit, quam caeli arcem invadere. Ei successit fil. Rudolphus II.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.